GARETUM seu GARETA

GARETUM seu GARETA
GARETUM, seu GARETA
provincia regni Frezzae, in ora maris Mediterr. in confin. regni Algeriae, ubi et Gareti montes versus A ustr. Initium sumit ab Occasu a Medulo flumine, et ad fluv. Mulviam ad Ort. terminatur, a Met. montes ipsam a desertis Numidiae separant, a Sept. ad mare mediterraneum protenditur. Merc. Dividitur in tres partes, nempe in planitiem, ubi urbes et opp. in montes et in Deserta. Eius urbes praec. Tezzota, Meggea, Casaza et Melilla. Quae duae ultimae sunt sub Hisp. Baudr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”